Kezdőoldal » Egyéb kérdések » Egyéb kérdések » Le tudná nekem valaki az...

Sylvain kérdése:

Le tudná nekem valaki az alábbi szöveget latinról fordítani?

Figyelt kérdés
Nam ipsum Ludovicus rex, illustrem Comitem, & dilectum propincuum suum apellat, conditum ferunt cum uxore Adelhaide, filia Ottonis Saxonici, sorore Hainrici primi caesaris Germaniae, Melici, quod Contubernium Diui Benedicti est in Austria, reliquit duos filios Arnulphum, & Berchtoldum, qui regno Boiariae potiti sunt. Nec quiquam ultra de paternis Luitpoldi maioribus, quo gradu contingat familiam Caroli Magni, ego quidem hactenus repperi, licet accurate uestigarim. In Bibliothecis Nariscorum, Böethorum, Bambergensium, ubi ortus fuit, ampli quaerendum censeo. Perpauci (ut reuertar ad id, unde euagatus sum) quos fuga feruauit, ad Ludouicum Anasiburgium perueniunt. Aribo in demortui Luitpoldi locum substituitur. Vgri tanta perpetrata caede, potiti castris, & praeda, fugientium uestigia insequuntur. Ad quos coërcendos Ludouicus uires exercitus disipati colligit, recentelcque copias, quas fecum retinuerat, ignarus insidiarum, quas hostis parauerat, educit (?edueit). Nam Ugri in syluis, quae erant forte campo iunctae, suos condiderant. Vbi in conspectu utercque exercitus fuit, hostis fugam simulat. Nostri audius incomposito agmine, solitiscque ordinibus insequuntur, ad insidias perducuntur. Ubi praetergersi sunt siluam, qui in ea latitabant, ex improuiso terga nostrorum, cum clamore adoriuntur. Qui ante fugerant, gradum sistunt, fortiter repugnant. Boii á tergo, á fronte undicque circumuenti, interimuntur. Ludouicus, Rex Batauiam aufugit. Quidam similitudine nominum, quae una duntaxat literula distant, decepti, hanc cladem Boios accepisse tradunt ad Augustam Rhetiae, quae Teutonum sermone Auspurg, ut Anasiburgium ansburg nuncupatur. Ugri bis triumphatores tanto rerum successu elati, nondum sanguine humano satiati, totam Boiariam caede, rapina incendiis, luctu, cadaueribus complent: urbes quidem, oppida, arces, loca munita declinant, quippe ui oppugnare, expugnare, obsidere, adhuc ipsis res incognita erat. Monasteria, colegia, Virgines santas, uiros sacratos, quod hos inermes esse, auro, argento, gemmis, uestibus sericatis, preciosae artis, signis aureis, argeteis, pecunia abundare acceperant, maxime petunt. Monachi, sacerdotes capti, & trucidati: partim igne exocti sunt, pars aufugit. Primo itacquae hostes, infra Anassum templu Diui Floriane, Diuicquae Hippolyti diuiunt, comburunt, nihil intactum relinquunt: latebras omnes perscrutantur, colonos occidunt. Fit fuga, Christiani ira Dei attoniti, metu perculsi, desertis uicis, oppidis, pagis ad Iuuauiam, Bathauiam, Reginoburgium, pars ad Alpes, & ad latibula siluaru, paludum, ufligines, cacumina montium, (482 o.) ad munitacquae loca aufugiunt. Nemo nisi in tutisimis locis Vgrorum praestolatur aduentum. Quiuit maiorem terrorem sui mortalibus, uulgocquae incuterent, sanguinem occisorum potant, supra cadauera epulantur, aluu excindunt, intestina scrutantur, corda particulatim dissecant, atcquae quasi efficax remedium deuorant: nulla misericordia, caede, & sanguine gaudentes, mouentur. Eadem ferocitas faeminis inerat. Tot seruitia, post fata in alio mundo contingere, quod hostes mactassent, credebant. Vastatis Boiariae finibus infra Annasum, amnem equis (ut Turcarum mos, & Scytharum esse fertur) tranant. Matichouiae praetorium, Mateseum templum Mystarum incendunt, diripiunt. Inde nemine omnino obsistente, Vtinum petunt, ibi urbem Regiam, & Monachorum aedem in cinerem, & fauillas redigunt. Ciues, Monachi, sacerdotes cum sacris, brachio D. Philippi legati Christi, d. Maximiliano, & aliis diuorum pignoribus bathauiam aufugiunt, eacquae in pariete inter duas pyramidas condunt. Quae Friderico secundo imperante, pariete uetustate collapso, atcque refecto, primum prodita, atquae reperta sunt. Post haec Vgri Chiminum lacum adfligut, Oeno superato Tigutinos, quod ibi locupletissimos degere Monachos a perfugis certiores fiebant, contendunt: templum solo aequant. Schliersee eade ruina inuoluunt. Deinde Isaram tranciunt, potes Schaphonios, Beum, Cochel, Schlechdorff, Stapffelsee, inuadunt: faeminae sacratae, uirginum maxime Monachi Magistri contuberniorum diffugiunt. Vgri spoliatis saceis aedibus ignee dificris simisso Polling, Damasia, Vuessesprun (ubi septem sacerdotes depraehensos excruciant) adoriuntur comburunt. Nec mitiore fortunam Sandauu, Siuerstat, Thierhaupten Lycatorium Monasteria sensere, & haec ab Vgris excisa, euersacque (cuersacque) sunt. Inde hostis peragrata superiore Vindelicia, Fruxinum, & ad inferiorem Boiariam tendunt, Monachorum Monasterium, haud longe a patria mea destruunt. Rectacque Danubii ripa ad Abudiacum perueniunt, Monachoru numerum per maximum, ueluti pecorum gregem ante seabigunt: pueros, puellas, mulieres capillis colligarant. Boii rursus aleam belli tentare statuunt, iuxta Lengenfeld, uicum uiam prohibituri, praedamcquae excussuri, armatos se opponunt, sed uincuntur, funduntur, sternuntur ab Vgris. Qui exusto Reginburgio nouo, nondum maenibus cincto, (nam eam Imperator Arnulphus, sicut ipse in quodam diplomate resert ampliauit) Osterhofen ubi Monasterium, aedes palatinae, Mausoleumcque regulorum Boiariae erant, comburunt. Ibi Danubium transeunt, Altaich superius, inferius, templum locupletissimus spoliant. Boiariam continuam Boiemiae, Nariscos, Boethos, Chamabos peragrant, vastant. In confinio Franciae, & Boiariae Francos occurrentes superant, trucidant.

#latin fordítás magyarra #Johannes Aventinus #Annales Boiorum libri septem
2015. júl. 11. 21:52
Sajnos még nem érkezett válasz a kérdésre.
Te lehetsz az első, aki segít a kérdezőnek!

Kapcsolódó kérdések:





Minden jog fenntartva © 2024, www.gyakorikerdesek.hu
GYIK | Szabályzat | Jogi nyilatkozat | Adatvédelem | Cookie beállítások | WebMinute Kft. | Facebook | Kapcsolat: info(kukac)gyakorikerdesek.hu

A weboldalon megjelenő anyagok nem minősülnek szerkesztői tartalomnak, előzetes ellenőrzésen nem esnek át, az üzemeltető véleményét nem tükrözik.
Ha kifogással szeretne élni valamely tartalommal kapcsolatban, kérjük jelezze e-mailes elérhetőségünkön!